- MAGISTERIA
- MAGISTERIAin l. un Cod. de Quaestoribus et Magistris Offic. Qui ex Quaesturae honore aut efficaci Magisteria aut Comitiva utriusque aerarii nostri attonitô splendore viguerunt; ubti perperam Magisterio vulgo legitur: dignitas dicta est Mgistri Officiorum, qui et Princeps Officii Palatini, et sine ulla additione Magister simpliciter; Graecis ἡγεμὼν τῶν ἐν ἀυλῇ τάξεων et ἡγούμενος τῶν αὐλικῶν καταλόγων, vocabatur, fuitque generalis Magister, cui, praeter officorum singulorum Magistros, omnia Officia Palatina suberant. Suidae, Μαγιςτερία; Prisco in Histor. Goth. Μαγίςτρου ἁρχὴ. Cassiodoro Magisteria dignitas: quae voces de solo hoc Magistro Officiorum, qui unus in aula videtur fuisse, capiendae, Corippus.———— —— Mandante MagistrôOmnis sacrorum vis adfuit officorum.De aliis vero Magistris, non Magisteria, sed Magisterium dicebatur, ut Magisterium Militum, etc. Vide hîc infra in vocibus Magisteriani et Magisterium; plura vero hanc in rem, apud Salmas. Not. ad Pollionem in Gallienis. c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.